Jules Caesar Boulenger (1627)

Jules Caesar Boulenger, De pictura, plastice, statuaria libri duo (1627), in C. Occhipinti, Il disegno in Francia nella letteratura artistica del Cinquecento, Firenze, Parigi, SPES-INHA, 2003.

[Sul disegno e la pittura]

[p. 103] De pictura qua vulgo utimur. Caput II.

Ante omnia sciendum est aliud esse levi manu sine coloribus adumbrare creta, sive rubrica, carbone, terra sanguinea, vel galena, seu molubdaina, quam Plinius lib. 34 cap. 18 venam plumbi et argenti communem esse ait; aliud, coloribus adhibitis pingere.

Delineatio illa sine coloribus sit in charta, tela aut ligno non colorato. Gallice dicitur pourtraire, griffonner. Pictoris stylus, seu cretacea graphis, est frustum oblongum rubricae aut terrae sanguineae, aut carbo oblongus, aut plumbea graphis, seu designatrix galena pictoris, vulgo dicitur crayon, charbon, crayon de mine de plomb de mer, marquant de gris. Opus graphide adumbratum, rubrica aut plumbo de[p. 104]signata pictura.

Rudis et imformis designatio totius operis, carbone, plumbo vel rubrica impolite designatum opus, premiere ordonnance de l’ouvrage total, sans figure de membres. Primus enim tantum animi conceptus delineatur, oculi, digiti, alia membra graphice et diserte non exprimuntur. Mox etiam carbone oculi, digiti, nares adumbrantur, quia quod carbone expressum est, facile deletur aut reformatur. Quae dicitur totius ac partium expressior facta carbone aut rubrica figuratio, seu expolita graphidis operis designatio, quum principibus ac palmariis ductibus informis figurationis carbo fuerit inductus et obliteratus. Tandem expressae figurationi membrorum rubrica umbras adiiciunt et graphidem expolitione absoluunt. Gallice rem ita interpretor: retirer ou pourfiler, est faire seulement le maistre traict de la chose pourtraitte; ce qui se fait avec le crayon et ne se perd quand on efface les autres traicts, alors on l’appelle dessein et ordonnance.

Est igitur prima designatio futurae picturae, quae in breve colligi potest, si acu aut veruculo pungatur, ut supra telam impressam, aut fundum applicetur. Tunc autem dicitur puncta, vulgo poncis.

Pingimus autem cum colores adhibemus, postquam rudi Minerva carbone, rubrica vel galena, sine coloribus adumbraverimus. Quidam penna delineant et designant. Quod non usquequaque facile est, quia laterculum aut rhombum, id est rectum aut obliquum quadrangulum tenuissimis lineis cancellatim secari oportet, quae se intersecent, ut umbra fiat figuris quae delineantur. In rudi illa designatione, quae carbone sit aut creta, utimur cretacea [p. 105] graphide, stylo rubricato, vel frusto oblongo rubricae, carbone, plumbo, plumario e plumis avium, regula, amussi, vulgoplumart, porte-crayon, regle, esquierre, compas. Circino rotundamus, metimur, figuras ad amussim exigimus.

In pictura, quae sit coloribus, utimur penicillo, qui sit ex setis porci vel ex pilis asini. Proprie peniculus et penicillus caudam significat, alias sit ex cauda suis aut gruis, aut ex gossipio seu xylo. Interdum penicillus angustior est et longior seu incidit, et dicitur vulgo tranchet, nonnumquam latior est ad leniendas et molliendas umbras, vulgo dicitur brousses, sit ex muris Armeniis pilis aut ex setis porci.

Item legula legendis coloribus qui probe triti sunt et culullus Samius seu guttus testaceus, ut colores triti vel in aqua, vel in oleo nucum protropo collocentur. Colores ex oleo collocantur in pugillari axiculo pictorio, cum manus interea, ut firmetur, bacillo innitatur. Legula vulgo dicitur l’amassette, cululli Samii, seu testacei vocantur godets ou goudets, axiculus pictorius la palette.

Colores autem a pictoribus varie miscentur terunturque in abaco seu forma saxea ex lapide porphyretico firmissimo, unde terendo nihil deteratur. Habent item coticulam pigmentarii tritus, quae vulgo dicitur moulette. Miscentur autem colores oleo nucum prodromo limpidissimo ad diuturnitatem, ut ab iniuria pulveris, aëris et humoris sarti sint. Interdum pro oleo aliquid aquae admiscetur, ut melius colores in abaco pigmentariae triturae terantur, et in unum quasi corpus transeant. Vulgo dicitur peindre en destrampe.

Saepe colores teruntur cum glutino, quod factum est [p. 106] ex corio aut pergamena pelle, seu membrana, adhibetur gummi, quo aliquid luminis coloribus accedat. Miscentur simul tres aut quatuor colores, e quibus unus aliquis suavissimus efflorescit. Diluta sandaraca, vulgo vernix, sit e liquida iuniperi lacryma seu gummi, dat nitorem et gratiam tabulis pictis ex oleo.

Aquarii subactus picturae nihil sublinitur, on peint en destrampe sans coucher aucune premiere couleur.

Ad olearii subactus picturam linteum prius temperatur et expolitur glutino iconque diagraphicis lineis exaratur, linteum ad oleariam picturam albo prius maceratur bis, terve, detersumque olearii pigmenti secundo, aut tertio illitu imbuitur, quam vocant impressionem.

Qui parietem recens gypso inductum, seu albarium opus pingunt, dicuntur peindre à frais. Habent in charta diagraphica operis lineamenta, quae recenti gypso admovent, et acu, vel veruculo gupsum compungunt, vocatur poncif, tum eidem gypso colores inducunt, qui alte imbibuntur ut nonnisi gypso collabente exuri possint. Interdum paries recens gypsatus penicillo coloratur, tum veruculo compungitur in varias imagines, ut colores intus subeant. Colores autem qui adhibentur non sunt vulgares et artificiosi, sed e terra varii coloris.

Album sit e calce, nigrum e carbone tritum, rubrum e terra sanguinea. Itaque colores non evanescunt, nisi caementum destruatur.

Penicilli quibus utuntur sunt oblongi, ut abunde colores contineant, et crebro fiunt e pilis asini. Coloribus oleum, glutinum, gummi non adhibentur, sed aqua dumtaxat. Interdum vitrea specularia pinguntur, et diagraphici operis compuncta charta ex arche[p. 107]typo traducitur.

Encausto vero pingunt qui ferro candenti ceram, vitrum, ebur, metallum inurunt. Pour faire des gratignemens à frais, on met du noir dans le mortier, et ayant plastré on fait ce qu’on veut sur le plastre avec la poincte du fer.

Ut recens albarium compungatur, caementum aut gypsus carbone perfunditur, et paries ubi gypso recenti inductus est, ferro varie delineatur ac compungitur.

Ut pingas ex oleo, tela aut tabula prius belle imprimatur et praeparetur, deinde colores cum oleo nucis protropo triti tabellae vel telae rubrica, plumbo, carbone delineatae admoveantur, aliaque fiant eminentiora, alia reductiora, quaedam attollantur, adumbrentur, rotundentur, molliantur.

Minium chrysocolla sublinatur, quia quo crebrius tabellam subleveris, splendidiorem, diuturnioremque feceris.

Picturam igitur umbrae opacant, mox picturae umbris adversum lumen obtendunt, tum idoneam cuncorrentium colorem armogen picturae adhibent et apto nexu extrema variorum colorum inter se committunt. Gallice, ils placent les rehauts et ombrages en leur lieu. Rehaut est le lieu où on donne le iour, qui est le plus clair. Ombrage est la couleur plus obscure. Arrondissement est cet ombrage qu’on fait aux colomnes. Lumen sit ex coloribus claris et floridis, admissio die. Umbra ex obscuris, quae in columnis rotundatio vocant. Tunc opus dicitur inchoatum, ebauché Gallice, quod sinunt sensim exsiccari, ut deinde iterum novos colores floridiores vegetioresque exprimatur, vulgo vocant draperies, ce linge est bien drapé, les plis bien estendus, ces draperies sont bien faictes.

In aquario subactu [p. 108] glutino utuntur, quod sit ex corio, aut membrana pergamena, ut colores imbuantur. Pictura aquaria uno illitu perficitur, nec ut pictura ex oleo inchoatur, ut post perficiatur. In aquario subactu colores sunt rudiores, densiores, minus triti quam in oleario. Lumen datur, cum in membrana pictura in breve collogitur et colores adhibentur purissimi, clarissimi, simplicissimi, belle triti. Eminentia, quae vocant exaltationes, rehauts, fiunt ex auro et argento molito seu trito. Colores imbuuntur gummi. Per opticam quae longe abscedunt, prope accedere videntur, ut pascant oculos, et in breve colliguntur.

Quae vulgo dicuntur grotesques, arabesques, sunt pictoris cogitationibus suis indulgentis exerationes, qui penicillo ad flores, coronas, serta, satyros, aves, animantia, infantes adumbrandos, ut eum animi fert impetus abutitur. Ludit in vagis suis et errantibus allucinationibus, et in iis manus requiescit.

Nostra aetate pictores floruere, qui Apelli et Protogeni palmam praeriperent: Michaël Angelus Bonarota in delineatione, quae fit rubrica sine coloribus. Raphaël Urbinus in coloribus suaviter admovendis. Parmesanus inventione omnes superabat. Tabula illa numeris omnibus absoluta est in qua figurarum inventio felix est. Adumbratio sine coloribus et delineatio rubrica vel galena suaviter arridet; proportio et optica omnesque aspectus belle servantur. Coloribus nihil deest, omnia laeta et dulcia occurrunt, vestes nativa specie expressae non per umbram et recessum, sed in clarissimo lumine positae. In aquario illitu picturam primum exsiccari oportet cui deinde penicillus e gossipio co[p. 109]lores siccos adhibeat. Alii igitur lineis describunt, ductibus figurant, carbone pingunt, calamo effingunt, penicillo et coloribus exprimunt, adumbrant, delineant, designatam creta speciem colorant. Primum quidem rudibus lineamentis picturae umbram quamdam informant, mox confusam iconis speciem diagraphicis lineis distinguunt aut iconico opere vultum exprimunt, et vivi spirantisque hominis speciem effingunt. Equuleus pictorius, cantherius pigmentarius vocatur quo tela pingenda sustentatur. Fundum et tabellas impressas vulgo vocant. Ut possis inaurare aurum in pulvino seca et discinde acie cultri, tum coloribus impressis imponito. […]

 

[p. 122]

De plastice, sculptura et statuaria.

 

Plastice quae in statuis aut sculpturis versatur, in duo membra tribuitur. Aliud enim est quod eminet in opere aereo, lapideo, ligneo, quodque exstat supra planam superficiem, vulgo vocatur bosse, eminentia, anaglyphi exstantes partes. Anaglyphum, anaglyptum, ouvrage en bosse, aliud dicitur cavum quod opponitur eminenti et anaglypho. Vulgo ovrage en bosse ou relief, l’autre ouvrage creux. Anaglyphi seu eminentis duo sunt genera, aliud plenum anaglyphum, le plein relief, quoties imago vel simulacrum numeris omnibus absolutum est, undequaque rotundatum, ex se aptum, non aliunde, cuiusmodi statuae omnes, aut capita [p. 123] veterum quae Romae visuntur, item vasa Corinthiaca, Romae Adonis et Meleager Francisci Norchae, Apollo Tusculanus a Belveder, Laocoon Vaticanus, cum duobus filiis ex solido marmore et monolitho, Cleopatra, Hercules Echionis Atheniensis in atrio palatii Farnesiani, Hercules Capitolinus ex aere, Marcus Aurelius equo infidens, Venetiis quadrigae in propylaeo Divi Marci.

Alterum genus anaglyphi vulgo dicitur demi-bosse ou basse taille, semiplenum anaglyphum prout magis minusve sculptura eminet supra superficiem planam cui insidet, cuiusmodi sunt duae columnae Romae, Traiani et Antonini Pii anaglyphicis operis, variis figuris exculptae, et anaglypha triumphalium arcuum et monumentorum varii operis anaglyptici marmora, nummi aurei, argentei, aerei.

Quod ad cavum seu profundum sculpturae attinet, le creux ou les graveures, aliae altius aliis exculpuntur et inciduntur, cuiusmodi onycas, agathas, calcedonios, aemathistas, iaspidas, multos exculptos et incisos videas. Onyches, sardoniches, vulgo cornalines, quia firmiores et aequiores sunt aliis et aequius inciduntur sine ullo fragmine aut tumore a sculptoribus libentius pantur. Nudiustertius Romae visus est adamas stemmate Lusitaniae insculptus, cuius indicatura fuit sex millium coronatorum, alius insignibus Hispaniae sculptus, qui triginta millibus aureorum aestimaretur. Adamas autem non inciditur nisi a se ipso. Materia vero plastices et sculpturae posita est in auro, argento, aere, ebeno, ebore, ligno, marmore, lapide, argilla, luto figulino, cera mixta pice, calce, gypso, cerusa. Statuae primae  [p. 124] e terra figlina. Primus plastes apud Plinium fuit Dibutades lib. 35 cap. 12. Statuae primum Diis positae, deinde viris fortibus re bene gesta, Olympionicis Harmodio et Aristogitoni aereae. Quare Anthiphon orator rogatus, quod aes ad statuas esset optimum a Dionysio tyranno, respondit aes illud e quo statuae Harmodio et Aristogitoni positae essent, optimum fuisse. Ideo Antiphon iussu Dionysii est interemptus. Deinde quisque arbitratu suo sibi imaginem posuit, qui honor usque adeo eviluit, ut Agesilaus et Cato statuae honorem repudiarint. Morem autem ponendae imaginis antiquissimum esse disces ex Eusebii lib. 3 De praeparat. Evang. Ubi Moysem vetuisse ait ne imagines adorandae proponerentur. Unde sequitur ante Moysem imagines fuisse quae adorarentur. Plinius ipse lib. 34 cap. 7 prodit Evandri aetate longe ante Romam conditam in foro Boario simulacrum Herculis positum in cultu fuisse. Numa Iani signum in eodem foro posuit, quod tamen Plutarchus in vita Numae mendacii arguit, qui negat 160 annis post Numam ullam Romae statuam, aut imaginem graphice pictam extitisse. Epicadus apud Macrob. lib. 1 Saturnal. cap. II narrat Herculem interempto Geryone in Hispania cum redisset in Italiam sociorum suorum quos in ea expeditione amisisset simulacra, vel sigillaria proposuisse, ornatu solito vestita, quae postea in fluvium profluentem deiecerint, ut mari quisque in suam patriam veheretur. Eos Ennius vocat Argaeos tutulatos. Dionysius Halicarnasseus factum mollit, aitque, cum Itali vivos homines Diti mactarent, et capita, Herculem instituisse, ut pro vivo homine quem Graeci [p. 125] jwta vocant, lumina et oscilla in profluentem fluvium proiicerent, et capita alliorum kai kejalas aidh kai tw patei pempete jwta. Ea vocarunt oscilla.

Diodorus Siculus Aethiopes primo imagines reperisse vult, a quibus Aegyptii rem didicerint. Lactantius lib. 2 cap. II Error. Prometheo simulacrorum originem attribuit, qui Pandoram ex argilla fecerit, et igne rapto e Solis rotis animarit. Hoc igitur in hac re tenendum, homines primum carbone et cretacea graphide, avec le crayon, rudi Minerva lineas duxisse, vulgo vocant griffonner, deinde excudisse, sculpsisse, rasisse ebur, nativis coloribus animasse. In pictura vulgari pauca sunt, quae notes, praeter manum pictoris et colores. In plastice, statuaria, sculptura plura miramur. Ante omnia designatio sit operis graphide cretacea, carbone, vel calamo seu penna, cuius usus difficilissimus est, quia figurae, quae sunt intra perijereian, Gallice le pourfil, tenuissimis et creberrimis lineis incidendae sunt cancellatim obliquis quadrangulis, rhombis, a lozanges, ou petits carreaux, ut umbrae fiant, et aliquid albi ac vacui relinquendum, ut lumen inducatur. Haec designatio, quae fit calamo, utilis est in aereis tabulis, ut postea scalpro incidantur, aut stylo ferreo sculpantur, et typis excudantur picturae suavius, et tenerius incisae, quae dicuntur de taille douce. Pinguntur autem calamo aenaelalinae nigro quondam, quod fit e fumo nucum, e nucleis mali persici, quod pomi persici duracini, admiscentur aliquid gummi draguntini; in quo genere primas tenuit nostro seculo Albertus Darer Germanus. Rem facilius expediveris graphide ex terra sanguinea, ut [p. 126] umbras efficias in vacuo, et cerussam aqua maceratam cum gummi arabico adhibeas adlumen, nisi forte designatio illa rudis fiat in charta alba, vel pelle pergamena. Haec ratio familiaris est iis, qui nativas seu iconicas imagines pinguntur et designationem operis mica panis albi, ut volunt, emendant, quae deinde pro exemplari seu archetypo futura est, maxime in sculpturis eminentibus, in quibus nisi pictor abunde versatus fuerit, humi serpet, nec in planis illis picturis excellet, en platte peinture; quia sculptura docet contrahere, cogere, coarctare longitudines, easque in breve colligere, in cavum et profundum retrahere, aut attollere quae sunt in plano, ut emineant, les raccourcissemens, les renfondremens, les relevemens en un plain, et efficere ut quod est in plana superficie emineat et exstet, quasique foras extuberet. Plinius lib. 35 cap. 10 Apelles pinxit Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae, viginti talentis auri, id est centum viginti millibus aureorum nostratium; digiti cinere videntur et fulmen extra tabulam esse. In hoc genere nostro aevo excelluit Michaël Angelus Bonarota, unde agnoscae eminens illud, quod foras se proiicit, picturam peperisse, vel instituisse.

Nihil in hac arte difficilius quam hominem perfectissimum animal ad vivum coloribus exprimere, sive in plana superficie, sive in exstanti: qua re prius vultum creta designant, mox archetypum faciunt; et quum omnia fecerint, vix assequuntur quod volunt. Michaël Angelus sculpendi et pingendi arte nobilis fatebatur sculpturam pictura longe difficiliorem, itaque longe plura [p. 127] nativis coloribus pinxit, quam sculpsit. Admirabetis Iudicium extremum ad el pinctum in sacello Sixti in palatio S. Petri, sed Prophetae ab eodem in fornicibus graphice picti longe admirabiliores sunt, quum instam magnitudinem excedant. Statuariam difficiliorem faciunt diversi aspectus statuae pleni anaglyphi, la diversité des veues qui sont en une statue de plein relief, qui a sa rotondité accomplie. Plana pictura non exigit tot aspectus. Deinde sculptura legem dicit proportionibus, et symmetriis, seu mensuris architecturae, quae sumuntur e corpore humano. Qui tamen scienter hominem, aut quodvis animal expingere potest, longe facilius aedificium designabit, cuius lineamenta regulae, et circino parent, quam animalium lineamenta. Nihilominus quia tota aedificii delineatio, seu oeconomia pendet a conceptu architecti, qui est quasi princeps ac palmarius operis parens, hic plurimum est laboris, dum id agitur, ut ptoportiones, quae sumuntur a corpore hominis, observentur. Minori enim negotio invenimus, quam exprimimus, aut imitamur ea quae sunt. Ideo nemo architectus nobilis esse potest, qui sculpturae et statuariae non sit peritus. Inde est, quod Michaël Angelus multa emendarit feliciter, quae in fabrica S. Petri a Brumante et Sangalio primis eius fabricae architectis peccata erant. Parisiis in fabrica arcis Luperae Clanius vir nobilis, architecturae sciens, multa intus et foris peccavit, quia sculpturam vix a limine salutarat. In Gallia nobilissimus statuarius fuit Iaconus Angolismensis, sive marmor scalperet, sive aes funderet; cuius anno 1550 designatio S. Petri palmam praeripuit [p. 128] Romae Michaëli Angelo, sculptorum omnium iudicio. Hodie pro miraculo in Vaticana Bibliotheca tres effigies maximae ab eo fictae e cera nigra servantur, quarum prima vivum hominem delineat, altera hominem cute nudatum, cum musculis, venis, arteriis, fibris spirantibus; tertia est skeletos, cum solis ossibus et tendonibus, quibus ossa coagmentantur. In crypta Meridonica prope Parisios Autumnus marmoreus ab eo scalptus omnes in admirationem rapit. Non eo inferior fuit Parisiis Germanus Pillon, cuius aedes pone Palatium Curiae centumviralis Sequanae assitas, visere me memini, ubi tot statuas tam affabre factas, ex marmore, ex aere, ex luto, tot anaglypha plene, aut semiplene extantia, sub annum Christi 1589 vidi, ut me vix uspiam in Europa plura, aut admirabiliora vidisse profitear. In marmore scalpendo scalpra facile hebetantur, ut nisi admoveantur igni et percussa incudibus reparentur, obtusa et inutilia maneant. Et nisi penitus filum marmoris et venam scienter exploret, et ferro sequatur, in irritum laboret. Michaëli Angelus Romae sexagenarius corpore imbecillo, e durissimo marmore plus squamarum, et scoriae scalpro, quadrante horae deiiciebat, qual quatuor alii iuvenes et valentes marmorarii, duabus horis diruere potuissent; quia filum marmoris sine errore sequebatur.

Marmorum autem magna est varietas. Vidi marmora in finibus Andium, quae scalpro facile cederent, more lapidum molliorum et tempore durescerent. In Aaenomanis passim Ecclesiae et templa columnis marmoreis, quae splendore marmori Pario, vel Synnadico non cedant exor[p. 129]nantur. Immo vestibula aedium vulgarium et propylaea eiusmodi columnis insigniuntur. Omnium marmorum durissimum, et ferro contumacissimum est serpentinum viride albo distinctum et nigro. Deinde porphyreticum rubrum maculis albis variegatum. Vidi Florentiae in vestibulo aedis S. Ioannis porphyreticum scalpro cedit, si saepe aciem ferri igni, et aqua reparaveris. Franciscus enim del Tadda Florentinus e porphyretico lapide statuas plures vestitas fecit, in quibus plus est operae, quam in nudis, plura item capita vultusque. Is primus est ausus duritiem lapidis porphyretici nostro aevo vincere, sub Cosmo Medicis I viro incomparabili. Romae in campo S. Georgii prope campum floreum colossus est porphyreticus, capite tamen aereo. Item propter S. Agnetis aedem cuppa quadrata ingens porphyretica visitur, extra mœnia urbis, quod vulgo Bacchi sepulcrum vocatur. Foris flagellis vitium et hedera corymbiata cum variis avibus intersitis elaborata est. Et in Ecclesia S. Agnetis plures sunt mensae porphyreticae parietibus inclusae. Ad pantheum Agrippae, quod hodie Rotunda indigetatur, duo vasa sunt ingentia, variis imaginibus scalpta, inter duos leones e marmore Numidico striato, coloris cinerei seu leucophaei, quod non minus ferro contumax est, quam porphyreticus lapis. Lydius item lapis, quo argentum et aurum exploratur, duritie porphyreticum aequat. Ex Lydio lapide colossus est Hermaphroditi in palatio S. Georgii. Marmor serpentinum scalpi non potest, ex eo tamen facte [p. 130] sunt mensae, quum metallica quadam specie, quae vulgo dicitur emery, in pulverem redacta, et serra tenuissima sensim aliquid ex eo eroderetur. Ita enim serra et arena minutissima secantur marmora in crustas. Alius lapis est leucophaeus oculis gratus, maculis albis et nigris sparsus, inclusus in pulpito S. Mariae Maioris, quem quidam vocat lapidem marmaridum, qui duritie non cedit porphyretico. Emeri fossile est metallicum e genere chalybis, quo aciem ensium artifices ferri expoliunt, sed prius in pulverem minutissimum terunt. Huius fossilis mirir neminem meminisse veterum Noster Ronsardus meminit,

Et l’emeri des lames acerées

frappé menu des flames aetherées.

Marmoris genus quiddam est, quod dicitur granatum, quia in eo sunt grana calcedoniorum, emerici, Agatharum varii coloris, quibus sparsum est. Eius duo genera sunt: alterum, leucophaeum, cuiusmodi sunt tredecim columnae Panthei Romae in porticibus; alterum, rubro granatum, ex quo facti obelisci et cupae balneares, e quibus una visitur Romae ante palatium S. Marci, et pro foribus S. Salvatoris Laurentini. In insula Elbana maris Hetrusci fodinae sunt marmorum granatorum, unde concha ingens allata, quae visitur hodie Florentiae in Palatio Pitti, excipiendae aquae salientis e fonte. Nonnulli putant obeliscos Romae factitios esse, non effossos e latomiis, seu lapidicinis. Sed Strabo et Plinius latomias assignant, e quibus exfecti sunt. Maximus obeliscus erat centum viginti quatuor pedum, minimus octaginta octo. Quoddam marmor est vulgo [p. 131] dictum gentile et elegans, ex aequo ubique album, e quo multa capita et statuae Romae visuntur, sed scalpro contumax est. Ideo statuarii libentius utuntur marmore Pario, quod cedit scalpello, et iniuria pluviae vel aeris non violatur, sine maculis versicoloribus. Florentiae in Ecclesia S. Laurentii in sacello Mediceorum Michaël Angelus usus est in statuis gentis Mediceae marmore Carrariensi albo, quod nullis maculis versicoloribus sparsum est. Ibidem in crypta subterranea civitates et urbes Hetruriae, quae in ditione magni Ducis sunt, tanta marmorum varietate, tot emblematum, et tessellarum, tamque versicoloribus crustis sunt, ut nihil in toto orbe admirabilius, aut magnificentius videatur.

Frontespizio, indice e introduzione del volume

indice-introduzione-Occhipinti_Il Disegno in Francia__