Louis de Montjosieu, Ludovici Demontiosii Gallus Romae hospes, ubi multa antiquorum monimenta explicantur, pars pristinae formae restituuntur (1585), in C. Occhipinti, Il disegno in Francia nella letteratura artistica del Cinquecento, Firenze, Parigi, SPES-INHA, 2003.
[Sulla scultura]
[p. 1] Ludovici Demontiosii commentarii de sculptura et pictura antiquorum. Sculptura.
[…] Fictorum vero duo sunt genera. Unum eorum qui signa faciunt quae quaqua versus spectentur naturae opus aemulantur. Alterum est eorum qui quantum cuiusque corporis uno aspectu cerni potest, id tanquam in tabula sibi imitandum proponunt. Sed ne hi quidem in eodem genere versantur: aut enim opus eminet e tabula aut intus refugit, de quibus singulatim dicemus.
Sed materia etiam artifices distinguit. Alii enim ex molli materia signa faciunt, alii ex fusili, alii ex dura. Et fuere quondam in singulis generibus clari artifices.
Sed omnium antiquissimi fuerunt plastae, qui mollem et ductilem materiam tractarunt, a rudibus initiis progressi. Scribit enim Plinius Dibutiadem Sicyonium figulum primum eam artem invenisse, Corinthi filiae opera, quae capta amore iuvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius impressa argilla typum fecit, et cum caeteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in nympaeo, donec Corinthum Mummius everteret.
Addit tamen, esse Samo primos [p. 2] omnium plasticen invenisse Rethum, et Theodorum tradant, multo ante Batiadas Corintho pulsos. Demaratum vero ex eadem urbe profugum, qui in Hetruria Tarquinium Priscum regem populi Romani genuit comitatos fictores Euchira et Eugrammum, ab iis Italae traditam platicen.
Sed cur pigeat reliqua eius loci ad verbum excribere, cum eius diligentiae tota huius antiquitatis cognitio accepto ferenda sit, nrc quicquam elegantius, aut magis distincte dici possit. Pergens igitur sic ait. Dubitadis inventum est rubricam addere, aut ex rubrica cretam fingere. Primusque personas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia protypa vocavit. Postea idem ectypa fecit. Hinc et fastigia templorum orta, propter hunc plastes appellari. Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lusistratus Sicyonius, frater Lysippi, de quo diximus. Hic et similitudinem reddere instituit, ante eum quam pulcherrimas facere studebant.
Idem et de signis effigiem exprimere invenit. Crevitque res in tantum, ut nulla signa statuave sine argilla fierent. Quo apparet antiquiorem hanc fuisse scientiam, quam fundendi aeris. Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidemque pictores, qui Cereris ardem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerunt, versibus inscriptis graece, quibus significarunt a dextra opera Damophili esse, a parte laeva Gorgasi. […]
[p. 5] … Nec mirum colossorum enim audacia primum in argilla spectata fuit, et ars in ea tota perspecta, ut nihil amplius, praeter aeris fusionem, et emendatione accedere posset. Imo nec marmori manus audeat admovere artifex, nisi prius, quod totius operis instar sit, ex argilla proplasmata formaverit: interdum plura, ut quod in singulis maxime probaverit, id sibi imitandum proponat. Atque ita ex iis furculis surgit opus. Recte igitur Pasiteles plasticen [p. 6] matrem statuariae et sculpturae esse dixit. Quocirca cum in his omnibus summus esset, nihil unquam fecit antequam finxisset, et multi alii egregii pictores idipsum factitarunt faelici admodum successu.
In toreumate enim videre licet, quemadmodum extremae lineae figurarum desinant, quid lateat, quid cerni possit, quomodo umbrae sint a lumine dividendae, quae partes corporis recedant, quae emineneant, quod denique natura fictori est, fictor est pictori. Nec piguit nobiles artifices terram manibus tractare, si quidem olim fictiles deorum imagines fuerunt laudatissimae. Fuit Iovis in Capitolio a Tarquinio dicata, fictiles in fastigio templi quadrigae, fictilis Hercules qui a materia nomen in urbe sortitus est. […]
[p. 14] Caelatura.
Caelatura altera sculpturae species sequitur, medium quiddam inter picturam et statuariam, ut Plinius adnotasse videtur, com in vasis argenteis suorum temporum luxum arguens. Nullum inquit genus officinae diu probando nunc Furiana, nunc Clodiana, nunc Gratiana. Etenim tabernas mensis adoptavimus, nunc Anaglypta, in asperitatemque excisa circa linearum picturas quaerimus. Recte Plinius, nam Anaglypta et in asperitatem excisa pictura lineari primum adumbrantur, ut quicquid picturae terminis includitur intumescat. Illud igitur pictoris, hoc fictoris est. Caelaturam pictura lineis circunscribit, has inter, corporis dimidiatum ambitum imitatur caelatura, ab eminentioribus primum incipiendo, quae longius a superficie tabulae recedunt. Ab iis ad depressiora et minus extantia manus acclivis delabitur, ad planam usque tabulae superficiem, molliter in extremas lineas desinente summa operis: ut quod fugit potius existimare, quam desiderare contingat. Sed argento et auro caelando compendiaria artis ratio excogitata est. In laminas ducto primum metallo, styli cuspide paulum retusa ex altera parte tabulae forma procuditur, ut in aversam partem surgat opus. Diversa prorsus ratione ab ea quam modo explicavimus. Hic enim a depressioribus ad eminentiora paulatim surgit artifici manus; in illa contra ab eminentioribus ad depressiora. Utroque genere veteres argento caelasse conperio.
Anaglypta primum in asperitatem excidendo, ut ex Plinio ostendimus. Idque ad vasa et pocula, et si qua fuerunt eiusmodi. Vel laminas in orpimenti usum tenuando crustarum instar. Unde et Teucro de quo idem Plinius XII cap. lib. XXXIII meminit, crustarii nomen inditum est ab artificio. Hoc operis genere milites vaginas et baltheos ornabant, cum ebur fastiri cœptum esset. Sed et huius ornamenti duplex genus fuit [p. 15]: Deliacum ex tenuibus crustis altera parte cavis, altera turgentibus. Punicum quod solido opere fiebat, nulla subtus inanitate. Lectos vero mulierum inquit autor, iampridem totos operiri argento, et triclinia quaedam, quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio eques Romanus; non ut operiret aut deliaca specie faceret, sed punica.
Caeterum cum auro et argento nullo discrimine veteres caelaverint, miratur Plinius auro inclaruisse neminem, argento plurimos. Laudatus est in primis Mentor. Hunc proxime aemilati sunt Acragas, Boethus et Mys. Proximi ab his fuere Calamis et Antipater […].
Sed et statuarii omnes caelarunt. Nam Phidias scuto Minervae quam fecit Athenis vel maxime laudatur, in quo referente Plinio in eodem loco, praelium Amazonum caelavit in tumescente ambitu parmae, eiusdem concava parte deorum et gigantum dimicationem. […]
[p. 16] De gemmarum scalptura.
Gemmis imagines caelantur aut scalpuntur. Caelatae dicuntur si e plana superficie opus emineat. Scalptae, contra, si opus refugiat, cuius tamen forma excipi possit cera, vel alia facili materia. Utroque genere veteres inclaruisse, vel quae adhuc supersunt eorum opera testantur. Ex gemmis, achates maxime semper oportuna visa est caelaturae, propter colorum varietatem, qui arte naturam informante incurrunt plerisque locis, tam aposite quo trahit eos ingenium artificis, ut asciti potius quam innati videantur. Natura etiam ipsa in his colorum varietatibus disseminandis, ita interdum ludente, ut picturam vicissim aemulari videatur, ut in gemma illa Pyrrhi, in qua novem musae et Apollo citharam tenens spectabantur, non arte, sed sponte ita discurrentibus maculis, ut musis quoque singulis sua redderentur insignia. […]
Pictura
[s.i.p.]. De sculptura et pictura germanis artibus scripsi Romae, id est in harum artium celeberrimo gymnasio, non ut artem docerem, quam nemo unquam tam bene verbis illustraverit, atque recentiores isti penicillo, quorum manus cum veterum solertia certare indicaverit, qui Michaelis Angeli, Raphaelis et aliorum opera contulerit, cum iis quae Plinius de veterum illorum arte prodidit.
Tametsi quaedam in ea lateret praestantia quam nemo unquam scribendo potuit exprimere, Apelles uno verbo Venerem appellabat, qua una praestabat caeteris pictoribus. Alia ne fuerit ab ea, quam Raphael ille Urbinas et alii nonnulli huius seculi clari pictores sua arte complexi sunt, nihil ausim asserere. Horum extant opera, illorum leguntur, et leguntur plerisque locis corrupte. […]
[p. 1] Pictura
De pictura arte illa nobili dicendum est, quae tam foelici successu poesim aemulata est, ut pariter oculos atque illa aures tenuerit, affectus utraque movens, utraque parem semper sibi licentiam arrogans.
Huius artis initia sunt incerta. Aegyptii sex millibus annorum antiquiorem faciunt quam Graeci, vana antiquitatis iactatione. Graeci alii Sicyone, alii apud Corinthios primum inventam fuisse praedicant, rudibus primum initiis: nempe umbra hominis lineis in parietibus circumscripta, unde prima lineamenta ducere, uno verbo adumbrare dicim.
Huius inventionem adscribunt alii Philocli Aegyptio, alii Cleanthi Corintio. Sed primi, teste Plinio, exercuere Aridices Corinthius et Thelephanes Sicyonius, sine ullo colore, iam tamen spargentes lineas intus, quae magis admonerent quam ostenderent. Ideo et quos pingerent adscribebant.
Cleophanes Corinthius primus invenit eis colorem addere testa trita, et iam tum pictura in duo genera discreta est: in linearem videlicet, et coloratam. Sed linearis vacua est, aut plena. Vacua quae extremis tantum lineis constat. Huius sunt dispositio et symmetria, et tertia, quae nomen latinum non habet, optice quam Plinius mensurarum nomine significavit. Dispositio est partium singularum situs et recta collocatio. Symmetria commensus partium sibi invicem. Optice earundem pro varietate situs et positurae, dissimilis et inaequalis delineatio.
De dispositione et mensuris Plin. cap. X lib. XXXV, ubi de Apelle sic scribit: fuit non minoris simplicitatis quam artis, nam cedebat Amphioni de dispositione, Asclepiodoro de mensuris, hoc est quantum quid a quo distaret.
Sed adduci non possum ut credam autorem ita scripsisse, [p. 2] quinimio quaedam hic transposita esse, aut adscripta.
Nam quantum quid a quo distaret ad partem illam graphices quam Plinius, proprio nomine distinguens a caeteris, dispositionem appellat, referendum non est. Exempli gratia, in architectura dispositio linearis ostendit quo quidque loco ponendum sit, quantum item quid a quo distare debeat, ut quo intervallo columnae sint collocandae, quo item reliqua.
Deinde ad symmetriam omnia sunt exigenda, haec pro quantitate aedificii ostendit partium singularum commensum. Demum totius aedificii mensurae ad opticen revocandae sunt, nec iam una mensura est, sed infinitae in unum punctum coeuntes, a quo totius optices ratio pendet. Haec ita habere ex Plinio ostendo, cum trium harum partium graphices diversis locis meminerit.
Quod si mensuras a dispositione seiungamus, nec curet amplius dispositio quantum quid a quo distare debeat siscitari velim, quae sint dispositionis partes? Nam si aedificium aliquod delineandum sit, occurrit primum illud, quantum singulae partes invicem distare debeant. Si quis figuram hominis instituat, eadem cura solicitat aggredientem. Tribuamus hoc mensuris, quid tandem dispositioni supererit? Mensura nomen generis est, et dispositioni et symmetriae pariter inserviens. Sed quatenus speciem distinctam constituit, ex propriis mensuris constat coeuntibus lineis in punctum. Et sane si mensuras in genere intelligamus, eas geometria sibi vindicabit: nec est cur architectura eas sibi arroget. Sed quid diutius hic moror? Disponere quid aliud est quam suis locis singula figura statuere? Symmetriae proprium est partium mensuram persequi. Sed cum optice latinum non habet, mensuras Plinius pro ea usurpavit. Cum igitur locus sic haberet, non cedebat Amphioni de dispositione, hoc est quantum quid a quo distaret, Asclepiodoro de mensuris, quidam qui haec non noverat, hanc interpretationem ad mensuras referendam esse duxit, existimans appositius mensuris, quam dispositioni convenire. Quocirca ut membrum luxatum in suos artus redeat, locum ita legemus: non cedebat Amphioni de dispositione, hoc est quantum quid a quo distaret, Asclepio[p. 3]doro de mensuris et c.
[…]
[p. 7] Certum est enim in pictura colorata nullum essse prorsus linearum usum. Imo vitio dari si lineae apparent. Extremae enim lineae, qua parte umbra desinit ei prorsus adherent et cum ea confunditur. Quae vero intus sparguntur ne ipsae quidem ab umbra separantur. Sed nec qua lumen pictura recipit lineas ullas cernere est. Quod si ad graphicen spectemus, ne hic quidem video cur haec subtilitas linearum tantopere commendetur in pictore: cum artificum iudicio pictura linaris eo nomine numquam laudetur, sed id tantum spectetur, an graphice rerum effigies sint adumbratae. Nec interest tenuioribus lineis an crassioribus. Imo de industria lineamenta crassioribus primum lineis adumbrantur. Vidi enim multa autographa peritissimorum artificum, qui hoc fœlicissimo saeculo floruerunt, Michaelis Angeli Bonaroti, Raphaelis Urbinatis, Salviati, Polidori, Parmensis, Titiani aliorumque nobilium artificum, sed neminem animadverti affectasse unquam subtilitatem illam linearum. Itaque videndum est [p. 8] quod huius celebris certaminis subiectum fuerit et quod tantum artis specimen, ut eo viso manus fama tantum cognitae subito dignoscerentur.
Sed lectorem picturae quadantenus peritum opto, aut qui saltem doceri velit, huic ego rem ut est paucis exponam. Primum nosse opere praetium est in pictura absoluta colores singulos tribus differentiis tanquam gradubus distingui: luce, umbra et splendore.
Sine luce nihil omnino cerni potest. Haec quaqua versus corpus solidum opacum feriat, umbram in parte opposita circumscribit. Inter lucem et umbram splendor spectatur. In lumine color dilutus est, in umbra saturatus. In splendore coloris species cernitur, in maiori luce non discernitur, nec item in umbra intensa, sed opus est lumine moderato. In luce enim iintentissima color omnis candidus apparet. Quocirca in transfiguratione Christi omnia apparebant spectantibus Apostolis candida, propter lucis intentionem. Contra si lux remissior sit, ne tunc quidem discernitur colos. Quo fit ut ad ignis aut lunae splendorem rubeus color fulvus videatur, viridis ceruleus. Si vero umbra intensior sit, omnia nigra videbantur, adeo nisi moderato lumine specie discerni nequit. Haec Plinius optime exposuit in illo cap. V lib. XXXV. Tandem inquit se ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante.
Deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen, quia inter hoc et umbram esset, appellaverunt tonum, commissuras vero colorum et transitus, armoge. Haec Plinius. Cleonides autor est tonum quatuor significare, pthongum, intervallum, locum vocis et eiusdem tenorem. Et hodie etiam musici indiferenter pro his quatuor usurpant. […]
[p. 9] Haec cum Plinius optime novisset, miror eum non intllexisse qua de re institutum fuisset certamen inter nobiles illos artifices, tametsi tabulam vidisset. Nam in lineis exprimendis certasse falsum falsum ostendimus, cum et Plinius harmogen appellat. Enimvero digna res est in qua pictor excellere studeat, non in lineae ductu, quam si quis paulo subtiliorem pingerem studeat, ne Apelles quidem ipse semel dividere possit. In armoge vero, ut colorum, sic artis et artificis splendor elucet. Ut enim musicum eum laudabimus, qui ecte modulabitur distinctis intervallis, sic pictor qui colorum gradus pulchre distinxerit et transitus eorum notaverit, ille quod summum est in arte assequutus erit. Cum igitur Apelles abrepto penicillo ex artis sui specimine a Protogene agnosci vellet, non figuram expressit, sed armogen in colore notavit. Protogenes artem agnovit, sed artificis negligentiam notavit alio subinde colore interiecto transitum, qui duriusculus erat molliens. Aemulatio arti laenocinata est. Erubescens enim Apelles vinci, commissuram ipsam secuit alio interiecto colore, adeo tenui, ut nihil supra.
Ita de systemate picturae dividendo certarunt summi artifices. Digna certe cura in quam toto pectore incumberent. Plinius igitur in his parum exercitatus, cum tabulam avide conyemplaretur, videre visus est [p. 10] lineas, tametsi visum effugientes fateatur, quia scilicet nullae prorsus erant.
Ex his apparet colores singulos in pictura absoluta tribus gradibus distingui, tono, luce et umbra, quorum bini armoge sociantur. Idcirco hanc tricolorem picturam dixi.
Sed Plinius duo picturae genera tantum agnoscit, monochroma et varium. Illi monochroma est cum unus tantum color tabulae inducitur, umbra tamen et lux suis locis sparguntur. Quo picturae genere claruit hoc saeculo in Italia Polidorus, cuius extant multa praeclara opera Romae, foecundi admodum ingenii partus. Vidi etiam miniaturam eiusdem generis, tam accurate perfectam ut in transitu colorum nihil desiderari posset.
Idcirco hoc picturae genus ad tricolorem picturam retuli. Bicolorem enim picturam dixi cui ad colorem extensum in tabula nihil praeter umbram accederet. Unicolorem vero, in qua colores singuli puri seorsum ponuntur. Itaque cum tria sint nobis picturae genera unicolor, bicolor, tricolor, Plinius de tricolore tantum agit, cuius duae sunt illi species, monochroma et varium, cui nomen non tribuit.
Idem Plinius nobis autor est veteres quatuor coloribus dumtaxat pinxisse, ex albis melino, ex silaceis attico, ex rubris siniopide pontica, ex nigris atramento. Sed silaceus ille cuiusmodi fuerit nemo satis explicavit. Philander purpureum et luteum in ultimo interpretatur. Sed tamen neutrum hoc loco significare potest, cum ex quatuor illis coloribus quibus veteres illa nobilia opera factitarunt unum oporteat esse caeruleum.
Certum est enim in pictura minimum opus esse his quatuor coloribus, albo, nigro, rubro et ceruleo. Quorum mixtura caeteri omnes componuntur. Ex albo et nigro cineraceus, et rubro et nigro fulvus, et rubro et caerlueo viridis, ex hoc et rubro luteus, ex albo et ceruleo caesius, et ex his rursus alii innumeri. Huius fœcunditatis causa est, quod ex quatuor illis primigenis bini quam longissime distent.