Jacques Lefèvre d’Étaples, Politicorum Aristotelis libri octo. Commentarii Jacobi Stapulensis in eosdem (1506), in C. Occhipinti, Il disegno in Francia nella letteratura artistica del Cinquecento, Firenze, Parigi, SPES-INHA, 2003.
[Sulla «figurandi peritia» ed il disegno]
[c. 118r] … Quapropter et musicam antiqui inter disciplinas collocavere, non tamque rem necessariam, nihil enim habet tale, neque tamque utilem ut litterae ad lucrum et ad rem familiarem et ad disciplinam et ad civiles actiones quam plurimas. Videtur quoque figurandi peritia utilis esse ad iudicandum melius artificum opera et ex epilogo ad contemplandam corporum pulchritudinem.
[c. 119r] … Et cum literis picturam non neglexisse leguntur. Nam fertur Paulus Aemilius victo Perseo, cum rediens transiret Athenis, ab illis petiisse, pro instituendo filio philosophum insignem et insignem pictorem. Ad quem Athenienses Metrodorum misere, qui utrunque et philosophiam et pictoriam apprime calleret. Alexander et pictores et plastes et quicunque in figurandi peritia excelluissent miro prosequebatur affectu, quod et hoc inditio probatum. Nam cum ob nimiam pulchritudinem amaret Campaspen, inter caeteras mulieres, iussit Apellem ut nudam depingeret. Quam ut nudatam vidit, Apelles ad insanos usque exarsit amores, corporis vires simul et ars pingendi (invalescente morbo) illi desuere. Id autem intelligens Alexander, illi Campaspen donavit, ut ad se rediret Apelles. At pictorem tradunt ad priorem pingendi gratiam non rediisse. Sed sane non talia esse decet pingendi exemplaria, quae et pictores ipsos et picturarum spectatores ad amentiam convertant, neque tales probaverim figurarum effictores imitatoresque, neque huiusmodi depingendarum rerum studia. Stulta enim, lasciva, et intemperata sunt, et quae virtutem ab animo extrudunt, redduntque insanos. Cuius rei periculum in optimo artifice factum est, qua in re licenter et plurimum peccare solent nostri temporis pictores.
Sed graphice, quam ad institutionem pertinere ponit Aristoteles, eam esse crediderim litterarum figurationem, geometricarum figurarum designationem, cosmographias, topographias, suis mensuris suaque proportione servata delineationem ad cosmographos, chorographos et topographos plane intelligendos, ad stereometrias, epipedometrias, pro solidis et planis dimetiendis, altitudinibus profunditatibusque deprehendendis, quas numque sine figurarum intelligentia deprehendere valeas. Et omnino utilis ad opticen, quam inspectivam dicimus. Utilis etiam ad orthographicas et ichnographicas descriptiones, quibus non intellectis stultum est ad eas disciplinas, quae de architectura sunt et quae ad aedificia civitatum, cum privata tum publica, utilitatem continent, aspirare.
Ad herbarum, plantarum, florum, foliorum, radicum, nonnullorumque animalium, veras et propemodum naturales imitationes, ne simplicium medicinarum utilitas depereat, qualem me aliquando vidisse puto figuratum librum Dioscoridis apud Hermolaum Barbarum. Ad membra, venas, arterias, ossa, compagines et id genus, ne apud medicos anatome maneat ignota, in qua re agnovi Ioannem Cappellanum mihi quidem amicitia perquam charum, industrium admodum. Nec id quidem a sua professione alienum, cum arte esset medicus. Quod si fideli repraesentatione observaretur, non nomina rerum manerent ignota, neque opus esset tam frequenti, minus quidem utili, humani corporis miseria dilaniatione in iatrorum, chirurgicorumque cœtu, plerunque quaestu facto a quibusvis spectaculum poscentibus. Illic sine reverentia sive viri, sive mulieris sensim nudatur omnia, exteriora lustrantur, lustrantur interiora, secretiora rimantur, ad lanionis manum.
Cor saepe et multa exhorrescit et multa refugiunt oculi. Atqui fidelem consulendo singularum partium cum suis nominibus designationem, tum particularem tum universalem, nihil accidat non probandum. Verum quaecumque imitationes sunt in tragediis, comediis, rhapsodiis quibus heroica facta canuntur et huiusmodi de quibus in annotationibus ultimi cap. huius consimiles pictoria (qua etiam nunc utuntur) continet. Nam quaedam repraesentationes molles sunt et intemperatae, quaedam efferatae et crudeles et hae ut mediocres et aequitate suscipiendae. De figurandi igitur peritia haec prodesse fortasse, nonnihil poterunt.
Frontespizio, indice e introduzione del volume
indice-introduzione-Occhipinti_Il Disegno in Francia__